Dante Alighieri- Quaestio de aqua et terra

Q u a e s t i o   d e   a q u a   e t   t e r r a

D e   f o r m a   e t   s i t u  
d u o r u m   e l e m e n t o r u m  
a q u a e   v i d e l i c e t   e t   t e r r a e .

1 3 2 0

Textus:
Dante, le opere latine
ed. G. Giuliani, Firenze 1878/82

____________________________________________


     Universis et singulis praesentes litteras inspecturis, Dantes Alagherii de Florentia, inter vere philosophantes minimus, in eo salutem, qui est principium veritatis et lumen.

     I
     Manifestum sit omnibus vobis quod, existente me Mantuae, quaestio quaedam exorta est, quae, dilatata multotiens ad apparentiam magis quam ad veritatem, indeterminata restabat. unde cum in amore veritatis a pueritia mea continue sim nutritus, non sustinui quaestionem praefatam linquere indiscussam; sed placuit de ipsa verum ostendere, nec non argumenta facta contra dissolvere, tum veritatis amore, tum etiam odio falsitatis. et ne livor multorum, qui absentibus viris invidiosis, mendacia confingere solent, post tergum bene dicta. transmutent, placuit insuper in hac sedula meis digitis exarata quod determinatum fuit a me relinquere, et formam totius disputationis calamo designare.

Quaestio.     II
     Quaestio igitur fuit de situ et figura sive forma duorum elementorum, aquae videlicet et terrae; et voco hic «formam», illam quam Philosophus ponit in quarta specie qualitatis in Praedicamentis (Arist. cat. 8, 10). et restricta fuit quaestio ad hoc, tamquam ad principium investigandae veritatis, ut quaereretur utrum aqua in sphaera sua, hoc est in sua naturali circumferentia, in aliqua parte esset altior terra, quae emergit ab aquis, et quam communiter quartam habitabilem appellamus. et arguebatur quod sic multis rationibus, quarum, quibusdam omissis propter earum levitatem, quinque retinui, quae aliquam efficaciam habere videbantur.

Prima ratio.     III
     Prima fuit talis: «duarum circumferentiarum inaequaliter a se distantium impossibile est idem esse centrum: circumferentia aquae et circumferentia terrae inaequaliter distant; ergo» etc. deinde procedebatur: «cum centrum terrae sit centrum universi, ut ab omnibus confirmatur (cfr. Arist. de caelo, 2, 3, 13); et omne quod habet positionem in mundo aliam ab eo, sit altius; quod circumferentia aquae sit altior circumferentia terrae concludebatur, cum circumferentia sequatur undique ipsum centrum». maior principalis syllogismi videbatur patere per ea quae demonstrata sunt in geometria; minor per sensum, eo quod videmus in aliqua parte terrae circumferentiam includi a circumferentia aquae, in aliqua vero excludi.

Secunda ratio.     IV
     Secunda ratio erat: «nobiliori corpori debetur nobilior locus (cfr. Arist. de caelo 2, 5, 13; de gen. an. 3, 4): aqua est nobilius corpus quam terra (cfr. Thom. Aqu. physicorum 4, 8, 6); ergo aquae debetur nobilior locus. et cum locus tanto sit nobilior, quanto superior propter magis propinquare nobilissimo continenti, quod est caelum primum, relinquitur quod locus aquae sit altior loco terrae et per consequens quod aqua sit altior terra, cum situs loci et locati non differat» (cfr. Arist. phys. 4, 30; Thom. Aqu. physicorum 4, 6, 17). maior et minor principalis syllogismi huius rationis quasi manifestae dimittebantur.

Tertia ratio.     V
     Tertia ratio erat: omnis opinio, quae contradicit sensui, est mala opinio: opinari aquam non esse altiorem terra, est contradicere sensui; ergo est mala opinio. prima dicebatur patere per Commentatorem (Averroes) super tertio De Anima (cfr. Arist. phys. 8, 65); secunda sive minor per experientiam nautarum, qui vident, in mari existentes, montes sub se, et probant dicendo, quod ascendendo malum vident eos, in navi vero non vident (Plin. nat. hist. 2, 65); quod videtur accidere propter hoc, quod terra valde inferior sit et depressa a dorso maris.

Quarta ratio.     VI
     Quarto arguebatur sic: «si terra non esset inferiore ipsa aqua, terra esset totaliter sine aquis, saltem in parte detecta, de qua quaeritur; et sic nec essent fontes neque flumina neque lacus; cuius oppositum videmus: quare oppositum eius, ex quo sequebatur, est verum, scilicet quod aqua sit altior terra». consequentia probabatur per hoc, quod aqua naturaliter fertur deorsum; et cum mare sit principium omnium aquarum – ut patet per Philosophum in Meteoris suis (Arist. Met. 2, 2) -, si mare non esset altius quam terra, non moveretur aqua ad ipsam terram, cum in omni motu naturali aquae principium oporteat esse altius.

Quinta ratio.     VII
     Item arguebatur quinto: «aqua videtur maxime sequi motum lunae, ut patet in accessu et recessu maris (cfr. Arist. de mun. 4; Strab. geogr. 1, 3, 11; Plin. nat. hist. 2, 97); cum igitur orbis lunae sit excentricus, rationabile videtur quod aqua in sua sphaera excentricitatem imitetur orbis lunae, et per consequens sit excentrica; et cum hoc esse non possit nisi sit altior terra, ut in prima ratione ostensum est, sequitur idem quod prius».

     VIII
     His igitur rationibus, et aliis non curandis, conantur ostendere suam opinionem esse veram, qui tenent aquam esse altiorem terra ista detecta sive habitabili, licet in contrarium est sensus et ratio. ad sensum enim videmus per totam terram flumina descendere ad mare, tam meridionale quam septentrionale, tam orientale quam occidentale; quod non esset, si principia fluminum et tractus alveorum non essent altiora ipsa superficie maris. ad rationem vero patebit inferius, et hoc multis rationibus demonstrabitur.

Ordo quaestionis.     IX
     In ostendendo sive determinando de situ et forma duorum elementorum, ut superius tangebatur, hic erit ordo. primo demonstrabitur impossibile aquam in aliqua parte suae circumferentiae altiorem esse hac terra emergente sive detecta secundo demonstrabitur terram hanc emergentem esse ubique altiorem totali superficie maris. tertio instabitur contra demonstrata et solvetur instantia. quarto ostendetur causa finalis et efficiens huius elevationis sive emergentiae terrae. quinto solvetur ad argumenta superius praenotata.

Determinatio duobus modis.     X
     Dico ergo propter primum, quod si aqua, in sua circumferentia considerata, esset in aliqua parte altior quam terra, hoc esset de necessitate altero istorum duorum modorum: vel quod aqua esset excentrica, sicut prima et quinta ratio procedebat; vel quod, concentrica existens, esset gibbosa in aliqua parte, secundum quam terrae superemineret; aliter esse non posset, ut subtiliter inspicienti satis manifestum est: sed neutrum istorum est possibile; ergo nec illud ex quo alterum vel alterum sequebatur. consequentia, ut dicitur, est manifesta per locum a sufficienti divisione causae; impossibilitas consequentis per ea quae ostendentur apparebit.

Suppositio prima et secunda.     XI
     Ad evidentiam igitur dicendorum, duo supponenda sunt: primum est quod aqua naturaliter movetur deorsum; secundum est quod aqua est labile corpus naturaliter, et non terminabile termino proprio (Arist. de cael. 2, 4; de gen. et corr. 2, 9). et si quis haec duo principia vel alterum ipsorum negaret, ad ipsum non esset determinatio, cum contra negantem principia alicuius scientiae non sit disputandum in illa scientia, ut patet ex primo Physicorum (Arist. phys. 1, 8; cfr. Dante conv. 4, 15; mon. 3, 3), sunt etenim haec principia inventa sensu et inductione, quorum est talia invenire, ut patet ex primo Ad Nicomacum (Arist. eth. nic. 1, 7).

Destructio primi membri.     XII
     Ad destructionem igitur primi membri consequentis dico quod aquam esse excentricam est impossibile. quod sic demonstro: si aqua esset excentrica, tria impossibilia sequerentur; quorum primum est, quod aqua esset naturaliter mobilis sursum et deorsum; secundum est, quod aqua non moveretur deorsum per eandem lineam cum terra; tertium est, quod gravitas aequivoce praedicaretur de ipsis; quae omnia non tantum falsa, sed impossibilia esse videntur.


Consequentia declaratur sic: sit caelum circumferentia in qua tres cruces, aqua in qua duae, terra in qua una; et sit centrum caeli et terrae punctus, in quo A, centrum vero aquae excentricae punctus, in quo B; ut patet in figura signata. dico ergo, quod, si aqua erit in A, et habeat transitum, quod naturaliter movebitur ad B, cum omne grave moveatur ad centrum propriae circumferentiae naturaliter (cfr. Arist. de caelo 2, 14); et cum moveri ab A ad B sit moveri sursum, cum A sit simpliciter deorsum ad omnia, aqua movebitur naturaliter sursum; quod erat primum impossibile, quod sequi dicebatur.
     Praeterea sit gleba terrae in Z et ibidem sit quantitas aquae, et absit omne prohibens: cum igitur, ut dictum est, omne grave moveatur ad centrum propriae circumferentiae , terra movebitur per lineam rectam ad A, et aqua per lineam rectam ad B; sed hoc oportebit esse per lineas diversas, ut patet in figura signata; quod non solum est impossibile, sed rideret Aristoteles, si audiret. et hoc erat secundum, quod declarari debebatur.
     Tertium vero declaro sic: grave et leve sunt passiones corporum simplicium, quae moventur motu recto; et levia moventur sursum, gravia vero deorsum (cfr. Arist. phys. 4, 42). hoc enim intendo per grave et leve, quod sit mobile; sicut vult Philosophus in Caelo et Mundo (Arist. de caelo 1, 3-5). si igitur aqua moveretur ad B, terra vero ad A, cum ambo sint corpora gravia, movebuntur ad diversa deorsum; quorum una ratio esse non potest, cum unum sit deorsum simpliciter, aliud vero secundum quid. et cum diversitas in ratione finium arguat diversitatem in iis quae sunt propter illos, manifestum est quod diversa ratio gravitatis erit in aqua et in terra; et cum diversitas rationis cum identitate nominis aequivocationem faciat, ut patet per Philosophum in Antepraedicamentis (Arist. cat. 1), sequitur quod gravitas aequivoce praedicetur de aqua et terra; quod erat tertium consequentiae membrum declarandum. sic igitur patet per veram demonstrationem, de genere illarum quae demonstrant non esse, hoc, quod aqua non est excentrica; quod erat primum consequentis principalis consequentiae quod destrui debebatur.

Destructio secundi membri.     XIII
     Ad destructionem secundi membri consequentis principalis consequentiae, dico quod aquam esse gibbosam est etiam impossibile. quod sic demonstro:


sit caelum in quo quattuor cruces, aqua in quo tres, terra in quo duae; et centrum terrae et aquae concentricae et caeli sit D. et praesciatur hoc, quod aqua non potest esse concentrica terrae, nisi terra sit in aliqua parte gibbosa supra centralem circumferentiam, ut patet instructis in mathematicis, si in aliqua parte emergit a circumferentia aquae. et ideo gibbus aquae sit, in quo H, gibbus vero terrae, in quo G; deinde protrahatur linea una a D ad H, et una alia a D ad F. manifestum est quod linea, quae est a D ad H, est longior quam.quae est a D ad F, et per hoc summitas eius est altior summitate alterius; et cum utraque contingat in summitate sua superficiem aquae, neque transcendat, patet quod aqua gibbi erit sursum per respectum ad superficiem, ubi est F. cum igitur non sit ibi prohibens, si vera sunt, quae prius supposita erant, aqua gibbi dilabetur, donec coaequetur ad D cum circumferentia centrali sive regulari; et sic impossibile erit permanere gibbum, vel esse; quod demonstrari debebat. et praeter hanc potissimam demonstrationem, potest etiam probabiliter ostendi, quod aqua non habeat gibbum extra circumferentiam regularem; quia quod potest fieri per unum, melius est quod fiat per unum quam per plura (cfr. Arist. de caelo 2, 4; Thom. Aqu. sum. c. g. 1, 42; 3, 70; Dante mon. 1, 14, 1): sed totum propositum potest fieri per solum gibbum terrae, ut infra patebit; ergo non est gibbus in aqua, cum Deus et natura semper faciat et velit quod melius est, ut patet per Philosophum primo De Caelo et Mundo (de caelo 1, 4; 2, 5), et secundo De Generatione Animalium (de gen an. 2, 1). sic igitur patet de primo sufficienter, videlicet, quod impossibile est aquam in aliqua parte suae circumferentiae esse altiorem, hoc est remotiorem ad centrum mundi, quam sit superficies huius terrae habitabilis; quod erat primum in ordine dicendorum.

Concludit, aquam esse concentricam.     XIV
     Si ergo impossibile est aquam esse excentricam, ut per primam figuram demonstratum est, et esse cum aliquo gibbo, ut per secundam est demonstratum; necesse est ipsam esse concentricam et coaequam, hoc est aequaliter in omni parte suae circumferentiae distantem a centro mundi, ut de se patet.

Arguit contra; et primo.     XV
     Nunc arguo sic: quicquid supereminet alicui parti circumferentiae distantis aequaliter a centro, est remotius ab ipso centro quam aliqua pars ipsius circumferentiae : sed omnia littora, tam ipsius Amphitritis quam marium mediterraneorum, supereminent superficiei contingentis maris, ut patet ad oculum; ergo omnia littora sunt remotiora a centro mundi, cum centrum mundi sit centrum maris, ut visum est, et superficies littorales sint partes totalis superficiei maris: et cum omne remotius a centro mundi sit altius, consequens est quod littora omnia sint snpereminentia toti mari; et si littora, multo magis aliae regiones terrae, cum littora sint inferiores partes terrae; et id flumina ad illa descendentia manifestant. maior vero huius demonstrationis demonstratur in theorematibus geometricis; et demonstratio est ostensiva, licet vim suam habeat, ut in iis, quae demonstratae sunt superius per impossibile. et sic patet de secundo.

Contra determinata arguit.     XVI
     Sed contra ea, quae sunt determinata, sic arguitur: gravissimum corpus aequaliter undique ac potissime petit centrum: terra est gravissimum corpus; ergo aequaliter undique ac potissime petit centrum. et ex hac conclusione sequitur, ut declarabo, quod terra aequaliter in omni parte suae circumferentiae distet a centro, per hoc quod dicitur «aequaliter»; et quod sit substans omnibus corporibus, per hoc quod dicitur «potissime»; unde sequeretur, – si aqua esset concentrica, ut dicitur – quod terra undique esset circumfusa et latens; cuius contrarium videmus. quod illa sequantur ex conclusione, sic declaro: ponamus per contrarium sive oppositum consequentis illius quod est in omni parte aequaliter distare, et dicamus quod non distet; et ponamus quod ex una parte superficies terrae distet per viginti stadia, ex alia per decem: et sic unum hemisphaerium (cfr. Arist. de caelo 2, 14; Thom. Aqu. de caelo 2, 27, 6) eius erit maioris quantitatis quam alterum: nec refert utrum parum vel multum diversificentur in distantia, dummodo diversificentur. cum ergo maioris quantitatis terrae sit maior virtus ponderis, hemisphaerium maius per virtutem sui ponderis praevalentem impellet hemisphaerium minus, donec adaequetur quantitas utrisque, per cuius adaequationem adaequetur pondus; et sic undique redibit ad distantiam quindecim stadiorum; sicut et videmus in appensione ac adaequatione ponderum in bilancibus. per quod patet, quod impossibile est, terram aequaliter centrum petentem diversimode sive inaequaliter in sua circumferentia distare ab eo. ergo necessarium est oppositum suum quod est aequaliter distare, cum distet; et sic declarata est consequentia, quantum ex parte eius quod est aequaliter distare. quod etiam sequatur ipsam substare omnibus corporibus, quod sequi etiam ex conclusione dicebatur, sic declaro: potissima virtus potissime attingit finem, nam per hoc potissima est, quod citissime ac facillime finem consequi potest: potissima virtus gravitatis est in corpore potissime petente centrum, quod quidem est terra; ergo ipsa potissime attingit finem gravitatis, qui est centrum mundi; ergo substabit omnibus corporibus, si potissime petit centrum; quod erat secundo declarandum. sic igitur apparet esse impossibile, quod aqua sit concentrica terrae; quod est contra determinata.

Solvitur ratio praecedens per instantiam.     XVII
     Sed ista ratio non videtur demonstrare, quia propositio maior principalis syllogismi non videtur habere necessitatem. dicebatur enim «gravissimum corpus aequaliter undique ac potissime petit centrum»; quod non videtur esse necessarium; quia, licet terra sit gravissimum corpus comparatum ad alia corpora, comparatum tamen in se, secundum suas partes, potest esse gravissimum et non gravissimum, quia posset esse gravior terra ex una parte quam ex altera. nam cum adaequatio corporis gravis non fiat per quantitatem, in quantum quantitas, sed per pondus, poterit ibi esse adaequatio ponderis, quod non sit ibi adaequatio quantitatis; et sic illa demonstratio est apparens et non existens.

Solvitur instantia.     XVIII
     Sed talis instantia nulla est; procedit enim ex ignorantia naturae homogeneorum et simplicium. corpora enim homogenea et simplicia – sunt homogenea ut aurum depuratum, et simplicia ut ignis et terra – regulariter in suis partibus qualificantur omni naturali passione (cfr. Arist. met. 4, 10; de caelo 3, 5). unde, cum terra sit corpus simplex, regulariter in suis partibus qualificatur, naturaliter et per se loquendo; quare cum gravitas insit naturaliter terrae, et terra sit corpus simplex, necesse est ipsam in omnibus partibus suis regularem habere gravitatem, secundum proportionem quantitatis. et sic adhuc ratio instantiae principalis. unde respondendum est quod ratio instantiae sophistica est, quia fallit secundum quid et simpliciter. propter quod sciendum est quod natura universalis non frustratur suo fine (cfr. Thom. Aqu. sum. th. 1, 22, 2; 103, 8; Alb. Magn. phys. 2, 1, 5); unde, licet natura particularis aliquando propter inoboedientiam materiae ab intento fine frustretur, natura tamen universalis nullo modo potest a sua intentione deficere, cum naturae universali aequaliter actus et potentia rerum, quae possunt esse et non esse, subiaceant. sed intentio naturae universalis est ut omnes formae, quae sunt in potentia materiae primae, reducantur in actum, et secundum rationem speciei sint in actu; ut materia prima secundum suam totalitatem sit sub omni forma materiali, licet secundum partem sit sub omni privatione opposita, praeter unam. nam cum omnes formae, quae sunt in potentia materiae, idealiter sint in actu in motore caeli, ut dicit Commentator (Averroes) in De Substantia Orbis, si omnes istae formae non essent semper in actu, motor caeli deficeret ab integritate diffusionis suae bonitatis, quod non est dicendum. et cum omnes formae materiales generabilium et corruptibilium, praeter formas elementorum, requirant materiam et subiectum mixtum et complexionatum, ad quod tamquam ad finem ordinata sunt elementa in quantum elementa, et mixtio esse non possit nisi miscibilia simul esse possunt, ut de se patet; necesse est, esse partem in universo, ubi omnia. miscibilia, scilicet elementa, convenire possint; haec autem esse non posset, nisi terra in aliqua parte emergeretur, ut patet intuenti. unde cum intentioni naturae universalis omnis natura oboediat, necesse fuit etiam praeter simplicem naturam terrae, quae est esse deorsum, inesse aliam naturam per quam oboediret intentioni universalis naturae; ut scilicet pateretur elevari in parte a virtute caeli, tamquam oboediens a praecipiente, sicut videmus de concupiscibili et irascibili in homine; quae licet secundum proprium impetum ferantur secundum sensitivam affectionem, secundum tamen quod rationi oboedibiles sunt, quandoque a proprio impetu retrahuntur, ut patet ex primo Ethicorum (Arist. eth. nic. 1, 13).

     XIX
     Et ideo, licet terra. secundum simplicem eius naturam aequaliter petat centrum, ut in ratione instantiae diccbatur, secundum tamen naturam quandam patitur elevari in parte, naturae universali oboediens, ut mixtio sit possibilis. et secundum haec salvatur concentricitas terrae et aquae; et nihil sequitur impossibile apud recte philosophantes, ut patet in ista figura:


Ut sit caelum circulus, in quo A, aqua circulus, in quo B, terra circulus, in quo C. nec refert, quantum ad propositum verum, aqua parum vel multum a terra distare videatur. et sciendum quod ista est vera, quia est qualis est forma et situs duorum elementorum; aliae duae superiores falsae; et positae sunt, non quia sic sit, sed ut sentiat discens, ut ille dicit in primo Priorum (Arist. an. pr. 1, 41). et quod terra emergat per gibbum (cfr. Alb. Magn. meteor. 2, 2, 6) et non per centralem circumferentiam, indubitabiliter patet, considerata figura terrae emergentis; nam figura terrae emergentis est figura semilunii, qualis nullo modo esse posset, si emergeretur secundum circumferentiam regularem sive centralem. nam, ut demonstratum est in theorematibus mathematicis, necesse est circumferentiam regularem sphaerae a superficie plana sive sphaerica, qualem oportet esse superficiem aquae, emergere semper cum horizonte circulari. et quod terra emergens habeat figuram qualis est semilunii patet et per naturales de ipsa tractantes, et per astrologos eius climata describentes, et per cosmographos regiones terrae per omnes plagas ponentes. nam, ut communiter ab omnibus habetur, haec habitabilis extenditur per lineam longitudinis a Gadibus, quae supra terminos occidentales ab Hercule ponitur, usque ad ostia fluminis Ganges, ut scribit Orosius (Oros. hist. adv. pag. 1, 2, 7). quae quidem longitudo tanta est, ut occidente sole in aequinoctiali existente illis qui sunt in altero terminorum, oritur illis qui sunt in altero, sicut per eclipsim lunae compertum est ab astrologis. igitur oportet terminos praedictae longitudinis distare per CLXXX gradus, quae est dimidia distantia totius circumferentiae.
     Per lineam vero latitudinis, ut communiter habemus ab eisdem, extenditur ab illis quorum zenith est circulus aequinoctialis, usque ad illos quorum zenith est circulus descriptus a polo zodiaci circa polum mundi, qui quidem distat a polo mundi circiter XXIII gradus; et sic extensio latitudinis est quasi LXVII graduum et non ultra, ut patet intuenti. et sic patet quod terram emergentem oportet habere figuram semilunii vel quasi, quia illa figura resultat ex tanta latitudine et longitudine, ut patet.
     Si vero haberet horizontem circularem, haberet figuram circularem cum convexo; et sic longitudo et latitudo non differrent in distantia terminorum, sicut manifestum esse potest etiam mulieribus.
     Et sic patet de tertio proposito in ordine dicendorum.

De causa efficiente elevationis terrae.     XX
     Restat nunc videre de causa finali et efficiente huius elevationis terrae, quae demonstrata est sufficienter; et hic est ordo artificialis, nam quaestio «an est», debet praecedere quaestionem «propter quid est». et de causa finali sufficiant quae dicta sunt in praemeditata distinctione.
     Propter causam vero efficientem investigandam, praenotandum est quod tractatus praesens non est extra materiam naturalem, quia inter ens mobile, scilicet aquam et terram, quae sunt corpora naturalia; et propter haec quaerenda est certitudo secundum materiam naturalem, quae est hic materia subiecta; nam circa unumquodque genus in tantum certitudo quaerenda est, in quantum natura rei recipit, ut patet ex primo Ethicorum (Arist. eth. nic. 1, 3). cum igitur innata sit nobis via investigandae veritatis circa naturalia ex notioribus nobis, naturae vero minus notis, in certiora naturae et notiora, ut patet ex primo Physicorum (Arist. phys. 1, 2), et notiores sint nobis in talibus effectus quam causae, quia per ipsos inducimur in cognitionem causarum, – ut patet qua eclipsis (cfr. Arist. de caelo 2, 17) solis duxit in cognitionem interpositionis lunae, unde propter admirari coepere philosophari (cfr. Arist. metaph. 1, 2), – viam inquisitionis in naturalibus oportet esse ab effectibus ad causas. quae quidem via, licet habeat certitudinem sufficientem, non tamen habet tantam, quantum habet via inquisitionis in mathematicis, quae est a causis, sive a superioribus, ad effectus, sive ad inferiora; et ideo quaerenda est illa certitudo quae sic demonstrando haberi potest.
     Dico igitur quod causa huius elevationis efficiens non potest esse terra ipsa; quia cum elevari sit quodam ferri sursum, et ferri sursum sit contra naturam terrae, et nihil, per se loquendo, possit esse causa eius quod est contra suam naturam, relinquitur quod terra huius elevationis efficiens causa esse non possit. et similiter etiam neque aqua esse potest; quia cum aqua sit corpus homogeneum, in qualibet sui parte, per se loquendo, uniformiter oportet esse virtutem: et sic non esset ratio quia magis elevasset hic quam alibi. haec eadem ratio removet ab hac causalitate aerem et ignem.
     Et cum non restet ulterius nisi caelum, reducendus est hic effectus in ipsum, tamquam in causam propriam. sed cum sint plures caeli, adhuc restat inquirere in quod, tamquam in propriam causam, habeat reduci. non in caelum lunae; quia cum organum suae virtutis sive influentiae sit ipsa luna, et ipsa tantum declinet per zodiacum ab aequinoctiali versus polum antarticum quantum versus arcticum, ita elevasset ultra aequinoctialem sicut citra; quod non est factum. nec valet dicere quod illa elevatio non potuit esse propter magis appropinquare terrae per excentricitatem; quia si haec virtus elevandi fuisset in luna (cf. Plin. nat. hist. 2, 97), cum agentia propinquiora virtuosius operentur, magis elevasset ibi quam hic.

     XXI
     Haec eadem ratio removet ab huiusmodi causalitate omnes orbes planetarum. et cum primum mobile, scilicet sphaera nona, sit uniforme per totum et per consequens uniformiter per totum virtuatum, non est ratio quia magis ab ista parte quam ab alia elevasset. cum igitur non sint plura corpora mobilia, praeter caelum stellatum, quod est octava sphaera, necesse est hunc effectum in ipsum reduci. ad cuius evidentiam sciendum quod, licet caelum stellatum habeat unitatem in substantia, habet tamen multiplicitatem in virtute, propter quod oportuit habere diversitatem illam in partibus quam videmus, ut per organa diversa virtutes diversas influeret; et qui haec non advertit, extra limitem philosophiae se esse cognoscat. videmus in eo differentiam in magnitudine stellarum et in luce, in figuris et imaginibus constellationum; quae quidem differentiae frustra esse non possunt, ut manifestissimum esse debet omnibus in philosophia nutritis. unde alia est virtus huius stellae et illius, et alia huius constellationis et illius, et alia virtus stellarum quae sunt citra aequinoctialem, et alia earum quae sunt ultra (cfr. Dante conv. 2, 3, 15; par. 2, 64-66). unde cum vultus inferiores sint similes vultibus superioribus, ut Ptolemaeus dicit (Ptol. centiloquium 9), consequens est quod, cum iste effectus non possit reduci nisi in caelum stellatum, ut visum est, quod similitudo virtualis agentis consistat in illa regione caeli quae operit hanc terram detectam. et cum ista terra detecta extendatur a linea aequinoctiali usque ad lineam quam describit polus zodiaci circa polum mundi, ut superius dictum est, manifestum est quod virtus elevans est illis stellis quae sunt in regione caeli istis duobus circulis contenta, sive elevet per modum attractionis, ut magnes attrahit ferrum, sive per modum pulsionis, generando vapores pellentes, ut in particularibus montuositatibus. sed nunc quaeritur: cum illa regio caeli circulariter feratur, quare illa elevatio non fuit circularis? et respondeo quod ideo non fuit circularis, quia materia non sufficiebat ad tantam elevationem. sed tunc arguetur magis, et quaeretur: quare potius elevatio hemisphaerialis fuit ab ista parte quam ab alia? et ad hoc est dicendum, sicut dicit Philosophus in secundo De Caelo (Arist. de caelo 2, 5), cum quaerit quare caelum movetur ab oriente in occidentem et non e converso; ibi enim dicit quod consimiles quaestiones vel a multa stultitia vel a multa praesumptione procedunt, propterea quod sunt supra intellectum nostrum. et ideo dicendum ad hanc quaestionem, quod ille dispensator Deus gloriosus, qui dispensavit de situ polorum, de situ centri mundi, de distantia ultimae circumferentiae universi a centro eius, et de aliis consimilibus, hoc fecit tamquam melius, sicut et illa. unde cum dixit: «congregentur aquae in locum unum, et appareatt arida» (Gen. 1, 9), simul et virtuatum est caelum ad agendum, et terra potentiata ad patiendum.

     XXII
     Desinant ergo, desinant homines quaerere quae supra eos sunt, et quaerant usque quo possunt, ut trahant se ad immortalia et divina pro posse, ac maiora se relinquant. audiant amicum Iob dicentem: «numquid vestigia Dei comprehendes, et omnipotentem usque ad perfectionem reperies?» (Iob 11, 7) audiant Psalmistam dicentem: «mirabilis facta est scientia tua ex me: confortata est, et non potero ad eam» (Ps. 138, 6). audiant Isaiam dicentem: «quam distant caeli a terra, tantum distant viae meae a viis vestris» (Is. 45, 9); loquebatur equidem in persona Dei ad hominem. audiant vocem Apostoli ad Romanos: «o altitudo divitiarum scientiae et sapientiae Dei, quam incomprehensibilia iudicia eius et investigabiles viae eius!» (Rom. 11, 33). et denique audiant propriam creatoris vocem dicentis: «quo ego vado, vos non potestis venire» (Ioh. 13, 33) et haec sufficiant ad inquisitionem intentae veritatis.

     XXIII
     His visis, facile est solvere ad argumenta quae superius contra fiebant; quod quidem quinto proponebatur faciendum. cum igitur dicebatur: «duarum circumferentiarum inaequaliter a se distantium impossibile est idem esse centrum»; dico quod verum est, si circumferentiae sunt regulares sine gibbo vel gibbis; et cum dicitur in minori quod circumferentia aquae et circumferentia terrae sunt huiusmodi, dico quod non est verum, nisi per gibbum qui est in terra; et ideo ratio non procedit.
     Ad secundum, cum dicebatur: «nobiliori corpori debetur nobilior locus», dico quod verum est secundum propriam naturam, et concedo minorem; sed cum concluditur, quo ideo aqua debet esse in altiori loco, dico quod verum est secundum propriam naturam utriusque corporis, sed per supereminentem causam, ut superius dictum est, accidit in hac parte terram esse superiorem; et sic ratio deficiebat in prima propositione.
     Ad tertium, cum dicitur: «omnis opinio quae contradicit sensui est mala opinio», dico quod ista ratio procedit ex falsa imaginatione; imaginatur enim nautae quod ideo non videant terram in pelago existentes de navi, quia mare sit altius quam ipsa terra; sed hoc non est; immo esset contrarium, magis enim viderent. sed est hoc, quia frangitur radius rectus rei visibilis inter rem et oculum a convexo aquae; nam cum aquam formam rotundam habere oporteat ubique circa centrum, necesse est in aliqua distantia ipsam efficere obstantiam alicuius convexi.
     Ad quartum, cum arguebatur: «si terra non esset inferior» etc., dico quod illa ratio fundatur in falso, et ideo nihil est. credunt enim vulgares et physicorum documentorum ignari quod aqua ascendat ad cacumina montium et etiam ad locum fontium in forma aquae; sed istud est valde puerile, nam aquae generantur ibi, ut per Philosophum patet in Meteoris suis (Arist. met. 1, 9), ascendente materia in forma vaporis.
     Ad quintum, cum dicitur quod aqua est corpus imitabile orbis lunae, et per hoc concluditur quod debeat esse excentrica, cum orbis lunae sit excentricus, dico quod ista ratio non habet necessitatem; quia licet unum adimitetur aliud in uno, non propter hoc est necesse quod imitetur in omnibus. videmus ignem imitari circulationem caeli (cfr. Thom. Aqu. de caelo 2, 10, 12), et tamen non imitatur ipsum in non moveri recte, nec in non hnbe;t contrarium suae qualitati; et ideo ratio non procedit. et sic ad argumenta.
     Sic igitur determinatur determinatio et tractatus de forma et situ duorum elementorum, ut superius propositum fuit.

     XXIV
     Determinata est haec philosophia (cfr. Alb. Magn. moral. 1, 1, 3) dominante invicto domino, domino Cane Grandi de Scala pro imperio sacrosancto Romano, per me Dantem Alagherium, philosophorum minimum, in inclita urbe Verona, in sacello Helenae gloriosae, coram universo clero Veronensi, praeter quosdam qui, nimia caritate ardentes, aliorum rogamina non admittunt, et per humilitatis virtutem spiritus sancti pauperes, ne aliorum excellentiam probare videantur, sermonibus eorum interesse refugiunt.
     Et hoc factum est in anno a nativitate domini nostri Iesu Christi millesimo trecentesimo vigesimo, in die solis; quem praefatus noster salvator per gloriosam suam nativitatem ac per admirabilem suam resurrectionem nobis innuit venerandum; qui quidem dies fuit septimus a Ianuariis Idibus, et decimus tertius ante Kalendas Februarias.

 
 
 
 

http://www.fh-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost14/Dante/dan_aqte.html



Categorie:C16- Dante e la cultura laica medievale

Tag:,

Rispondi

Inserisci i tuoi dati qui sotto o clicca su un'icona per effettuare l'accesso:

Logo di WordPress.com

Stai commentando usando il tuo account WordPress.com. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto Twitter

Stai commentando usando il tuo account Twitter. Chiudi sessione /  Modifica )

Foto di Facebook

Stai commentando usando il tuo account Facebook. Chiudi sessione /  Modifica )

Connessione a %s...

IASS-AIS

International Association for Semiotic Studies - Association Internationale de Sémiotique

NUOVA STORIA VISUALE - NEW VISUAL HISTORY

STORIA DELLE IDEE E DELLA CULTURA - HISTORY OF IDEAS AND CULTURE

LINGUE STORIA CIVILTA' / LANGUAGES HISTORY CIVILIZATION

LINGUISTICA STORICA E COMPARATA / HISTORICAL AND COMPARATIVE LINGUISTICS

TEATRO (E NON SOLO) - THEATRE (AND NOT ONLY)

Testi, soggetti e ricerche di Antonio De Lisa - Texts, Subjects and Researches by Antonio De Lisa

TIAMAT

ARTE ARCHEOLOGIA ANTROPOLOGIA // ART ARCHAEOLOGY ANTHROPOLOGY

FILOSOFIA COMPARATA- ORIENTE/OCCIDENTE

Comparative Philosophy – East / West

ORIENTALIA

ARTE E ARCHEOLOGIA / ART AND ARCHEOLOGY

IMMAGINISMO- VERSO UN'ARTE ORGANICA - IMAGINISM- TOWARD AN RGANIC ART

UNA TEORIA ESTETICA DELLA PITTURA E DELLE ARTI - AN AESTHETIC THEORY OF PAINTING AND ARTS

LOST ORPHEUS ENSEMBLE

Da Sonus a Lost Orpheus: Storia, Musiche, Concerti - History, Music, Concerts

Il Nautilus

Viaggio nella blogosfera della V As del Galilei di Potenza

SONUS ONLINE MUSIC JOURNAL

Materiali per la musica moderna e contemporanea - Contemporary Music Materials

WordPress.com News

The latest news on WordPress.com and the WordPress community.

ANTONIO DE LISA OFFICIAL SITE

Arte Teatro Musica Poesia - Art Theatre Music Poetry - Art Théâtre Musique Poésie

IN POESIA - IN POETRY - EN POESIE

LA LETTERATURA COME ORGANISMO - LITERATURE AS AN ORGANISM

%d blogger hanno fatto clic su Mi Piace per questo: